- QUINTILIUS Cardinaus
- QUINTILIUS Cardinausseu potius Condianus, et Maximus, fratres nobilissimi et magnae dum viverent optimaeque famae, sub Commodo perierunt. Ael. Lamprid. in Commodo, c. 4. Et Paternum et Iulianum ——— interfecit. Domus praeterea Quintiliorum omuis exstincta; quod Sextus Condiani filius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. Dio occisos ait, quod magna florerent glorîa propter eruditionem, scientiam regendorum exercituum, concordiam inter se et divitias. Omisit honores,quibus erant functi maximis. Consules enim fuisse, et quidem annis circiter tiiginta, priusquam occiderentur; discimus ex Fastis. Sed et provinciarum simul ambo Praesides fuêre, eôdem Dione auctore in Vita Marci, ubi fortitudinem ipsorum iterum praedicat. Ac Xiphilini quidem ex verbis Pannoniae eos praefuisse videtur colligi: Philostratus tamen Achaiae ait. Eruditio, quam Dio illis tribuit, utcumque apparet etiamnum in Fragm. librorum de Re Rust. quos sub Quintilorum nomine toties laudatos videmus in Eclogis Rei Rusticae sive Geoponicorum libro: in quod corpus multa e libris Quintiliorum fratrum sunt relata. Opes vero domus magnas fuisse, etiam illa historia docet, quam narrat Dio, de illo plano, qui, imperante Pertinace, in Sexti Condiani nomen invasit, fortunis inhians, quae illius fuerant. At concordia horum Fratrum plane aeternâ laude dignissima. Putes unum fuisse, non duos: ita semper coniunctim Quintilii nominantur a Veteribus, Consulatum simul gesserunt, provincias simul rexerunt, libros simul scripserunt, simul ediderunt; ad Marcum Imp. simul literas dederunt; Marcus quoque ambobus simul rescripsit, ut est in l. 15. Dig. de bonis Libert. Postremo, qui ita coniuncti longam egerant vitam, una simul Commodi iussu perierunt. Porro non fuisse Quintilios ab antiquo cives Rom. sed Troianos, scribit Philosotratus in Vita Herodis Soph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.